CENSURA Ecclessastica

CENSURA Ecclessastica
CENSURA Ecclessastica
in lapsos in Idololatriam, vel ad ulterium, vel haeresin, vel schisma, vel aliud grave notorium peccatum; aliô nomine Excommunicatio, sie describitur apud Cyprian. Ep. 28. A communione nostra arceatur, se abstentum a nobis sciat. Et Ep. 38. Sciat se in Ecclesia nobiscum non esse commonicaturum. Et Ep. 52. Si quis vero ante consilium nostrum et ante sententiam de omniuns consilio statutam, lapsis temere communicare voluisset, ipse a communione abstineretur, etc. Vide quoque Ambrosium in ad 1. Cor. c. 5. ut 5. de Poenit. l. 1. c. 12. 14. 17. Theodoretum, Commentar. ad eundem locum, Alios. Eadem dicebatur Abstentio, Anathema, Maran-atha, Traditio Satonae, Proiectio ex Ecclesia, Graece, Α᾿ναθεματισμὸς, etc. et adhibebatur, praeter retto dicta crimina, contra fraudes et rapinas, Cyprian. Ep. 38. negationem libellaricam, apud eundem passim: contra homicidium, Augustin. de Fide et Oper. c. 19. incestum, Concil. Elibert. can. 66. et sodomiam can. 71. contra lenocinium can. 12. et 70. Alia. Consistebat antem non solum in exclusione a participatione Sacramentarum, sed et eiectione ex Ecclesia et communione Fidelium. Neque tamen spem omnem veniae praecipiebar, ut patet ex converfione multorum, corumque folutione ab iniecto prius Auathemaris vinculo. Certe terribilis ista sententia hanc conditionem includit, quam diserte enuntiant Patres Concilii Lateran, contra Monothelitas olim, praeside Martinô I. celebrati Anathematismô ult. Si quis secundum scelerosos Haereticos ---- et usque in finem sine paenitentia permanet, haec impie agens; huiu sinodi in saecula saeculorum condemnatus sit et dicat omnis populus, fiat, fiat! etc. Praeter hanc vero, quam Abstentionem maiorem dicere liceat, alia apud Veteres etiam occurrit minus severa, quâ abstinebantur nunnulli a communicatione, ob culpam non usque adeo gravem, ut pro iectionem ex Ecclesia mereri videretur, nec tamen sine correptione publica praetereundam. Sic, qui per tres dominicas Templum non accessisset, paucô tempore, Concil. Elibert. can. 21. qui aleâ lufisset annuô spatiô, can. 79. bellatores, trienniô Basil. Epist. Canon. ad Amphiloch. can. 13. trigami, quinquenniô, Ibid. can. 4. a communione arcebantur. Cuiusmodi hominibus nec pars illa paenite ntiae, quam ὑπόπτωςιν vocabant, iniungebatur. Nihilominus in quolibet delicto contumaces censura premebat perperua, et contumaciâ durante, irrevocabilis. Unde quihusdam communionem non nisi post triginta annorum paenitentiam redditam legimus, apud Basilium ubi supra can. 7. aliis, non nisi in fine vitae, Concil. Elibert. can. 13. aliis denique nec in fine, qui,
petentes quamvis communionem, in exemplum disciplinae dimittebantur divinô iudiciô, absque Ecclesiastica reconciliatione, ut patet ex eodem Concilio celebrato A. C. 305. passim. Quem rigorem postea sustulit Synodus Nicaena, his verbis: Καθόλου δὲ καὶ περὶ παντὸς οὑτινοςοῦν ἐξοδεύοντος, αἰτοῦντος τȏυ μεταχεῖν εὐχαριςτίας, ὁ Ε᾿πίςκοπος κατα δοκιμαςίας ἐπιδότω, Universaliter antem et omni unicuique in exitu constituto, ac participationem communionis petenti, Episcopus praevia exploratione, eam conserat, Can. 13. Retinuisse tamen et sequenti eum rempore Ecclesias quasdam, ut hominibus, post peractam sollennem paenitentiam reconciliatis, si in eadem, aut alia gravia peccata, relaberentur, locum publicae paenitentiae negarent, docet Tertullianus, de Poenit. c. 7. et 9. Vide quoque Ambrosium, de
Poenit. l. 2. c. 10. Augustin. Ep. 54. ad Macedon. Gratianum de Poenit. dist. 3. can. Nihil prodest §. ex pers. Alios: plura vero hanc in rem apud Ioann. Forbesium, Instruct. Historico-Theologic. l. 12. c. 3. ut et hîc passim, inprimis in vocibus Anathema et Excommunicatio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”